monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, VI <<<     >>> VIII

Caput VII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 An forte nobis philosophorum scholas disputationesque memorabunt? Primo haec non Romana, sed Graeca sunt; aut si propterea iam Romana, quia et Graecia facta est Romana provincia, non deorum praecepta sunt, sed hominum inventa, qui utcumque conati sunt ingeniis acutissimis praediti ratiocinando vestigare, quid in rerum natura latitaret, quid in moribus adpetendum esset atque fugiendum, quid in ipsis ratiocinandi regulis certa conexione traheretur, aut quid non esset consequens vel etiam repugnaret.
2 Et quidam eorum quaedam magna, quantum divinitus adiuti sunt, invenerunt; quantum autem humanitus impediti sunt, erraverunt, maxime cum eorum superbiae iuste providentia divina resisteret, ut viam pietatis ab humilitate in superna surgentem etiam istorum comparatione monstraret; unde postea nobis erit in Dei veri Domini voluntate disquirendi ac disserendi locus.
3 Verum tamen si philosophi aliquid invenerunt, quod agendae bonae vitae beataeque adipiscendae satis esse possit: quanto iustius talibus divini honores decernerentur! Quanto melius et honestius in Platonis templo libri eius legerentur, quam in templis daemonum Galli absciderentur, molles consecrarentur, insani secarentur, et quidquid aliud vel crudele vel turpe, vel turpiter crudele vel crudeliter turpe in sacris talium deorum celebrari solet!
4 Quanto satius erat ad erudiendam iustitia iuventutem publice recitari leges deorum quam laudari inaniter leges atque instituta maiorum! Omnes enim cultores talium deorum, mox ut eos libido perpulerit ferventi, ut ait Persius, tincta veneno, magis intuentur quid Iuppiter fecerit, quam quid docuerit Plato vel censuerit Cato.
5 Hinc apud Terentium flagitiosus adulescens spectat tabulam quandam pictam in pariete,
                               ubi inerat pictura haec, Iovem
Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium
imbrem aureum,
atque ab hac tanta auctoritate adhibet patrocinium turpitudini suae, cum in ea se iactat imitari deum.
At quem deum!
inquit;
                          qui templa caeli summo sonitu concutit. Ego homuncio id non facerem? Ego vero illud feci ac libens.